- PERGA et PERGE
- PERGA, et PERGEPamphyliae in Pisida, oppid. ab Attalia urbe 70. mill. pass. et ora maris Pamphylii in Boream recedens. Versus Antiochiam Pisidiae, et. iuxta Cataractem fluv. Hîc erat Dianae templum, de quô Cicer. Verr. 3. quae inde Pergoea, teste Melâ, l. 1. c. 14. Pergasia vero teste Stephanô, dicebatur. Dionys. v. 854.Α῎λλαι δ᾿ ἑξείης Παμφιλίδες εἰσὶ πόληεςΚώρυκος, Πέργη τε καὶ ἠνεμόεςςα Φάσηλις.Pirgi hodie dicitur Sophiano. Nic. Lloydius. Salmasio non ad Cataracten, sed ad Cestrum fluv. sita haec Urbs. 60. stadiis a mari per flumen ascendenti; unde eam maritimam faci Scylax et εν τῷ παράπλῳ Lyciae ponit, ut et Aspendum, in paraplo Pamphyliae, quae et ipsa ad Eurymedontem sita, sed a mari longiuscule, flumen acendentibus, eôdem, quô Perge, intervallô. Ptolemoeus utramque hanc urbem εν τῷ μεσογείῳ recenset, et revera sunt, sed maritimae etiam censendae, propter τὸν ἀνάπλουν, quô e mari per flumen adiri possunt. A Perga igitur, quae ad Cestrum. Scylax Pamphiliae παράπλουν auspicatur et primam in eo urbem ad Ciliciam tendenti numerat Aspendon etc. Salmasius d. l. p. 780. E quo hoc unum addo, veteres quidem Geographos, Pamphy liae oram ab Aspendo auspicatos Corycum, Pergam et Phaselidem Lyciae tribuisse: at recentionres haec eadem oppida Pamphyliae adscriptum ivisse, Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.